monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XXIV.Qua fraude Eustathius Antiochenus sit episcopatu depositus et in exsilium deportatus, et qui post eum fuerint ordinati. <<<    

Cassiodorus, 2, CAPUT XXV.De divisione Antiocheni populi propter Eustathium.

1 Tunc igitur in Antiochia gravis seditio de Eustathii depositione surrexit, et postea de episcopatus electione tantus ignis accensus est, ut pene civitas universa deperiret, populo in duas partes dissidente. Et aliis quidem Eusebium Palaestinae transferri contendentibus in Antiochiam, aliis autem studentibus ut reverteretur Eustathius.
2 Erat enim in utraque parte et populus civitatis, et militaris manus, et tanquam adversus hostes ita cuncti commovebantur, ut pene usque ad gladios pervenirent, nisi Deus et timor principis cohiberet. Nam imperator suis epistulis seditionem compescuit. Eusebius autem Palaestinae repudiavit [ms. Theod., repedavit]; quod admiratus imperator scripsit ei: propositum laudans, eumque beatum clamans, et quod non unius civitatis, sed totius orbis potius digne decerneretur episcopus.
3 De caetero autem per annos octo dicitur Antiochenae Ecclesiae vacasse sedes. Tandem vero studio inimicorum Nicaenae fidei, ordinatur Euphronius. His igitur in hoc volumine rite contextis, tempus est ut sequentis libri ordinetur [ed., ordiamur] initium. [SOCRATES, lib. I, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 59.]
Cassiodorus HOME

bav823.96 bav824.74 bnf1603.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik